- MIRANDA
- MIRANDAnomen illustris Hispania familiae, Avellanedaeae stirpi iunctae. Haeres enim huius 3 Castella veteri familiae Aldoncia filia Iohannis de Avellaneda, qui Iohanni II. Castellae Regi inservitt, nupsit Didaco Lopezio de Zuniga Comiti de Miranda, unde huius posteri nomen hoc gentile avito suo adiecêre. Eorum ista est series: Didacus Lopezius de Zuniga Comes de Miranda, ex Aldoncia (filiâ Iohannis de Avellaneda) genuit Petrum de Zuniga et Avellaneda Comitem de Miranda: quô, et Catharinâ de Velasco, natus Franciscus I. Mariam Henriciam de Cardenas, uxorem habuit, atque ex ea pater fuit Francisci II. qui ex Maria de Bazan, Vice Comite de Valduerna, filium habuit Iohannem de Zuniga, Avellaneda et Cardenas Ducem de Penneranda; cui Maria agnata, genuit Didacum de Zuniga, Avellaneda, Bazan et Cardenas Ducem de Penneranda Comitem de Miranda: Patrem, ex Francisca de Sandoval et Roxas, Francisci Marchionis de Banneza, Catharinae (quae nupsit Philippo Iohanni Balthasaro Pacheco Duci de Escalona) Mariae et Iohannis, qui hôc saeculô floruerunt; omnes nominis de Zuniga, Avellaneda et Cardenas, ex Comitibus de Miranda de Duero, in Episcopatu de Osma. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p, 36.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.